- BUFONES
- BUFONESolim Francorum Insignia, iuxta vulgi sensum, uti ex variis Scriptoribus Rob. Gaguino, Papyrio Massono, aliisque pater, citatis Limnaeo Not. Franc. l. 1. c. 10. et Hoepingio de Iure Insign. Part. III. c. 6. cl. 1. §. 2. Unde illud dicterium Flandrorum in Francos: Crapaux Francois, i. e. Bufones vel Ranae Gallicae. Ratio symboli Chassanaeo bonitas soli, quia bufones solum pinguissimum habitare solent: Goropio Becano, quia Franci αὐτόχθονες, cum bufones terrigenae sint, vel quia prima gentis habitatio in locis palustribus fuit. Ita Favinus Histor. Nav. Francos egressos air ex Westphaliae paludibus, qui quod raucam vocem habuerint, notante Marcellinô et Sidoniô Apollin. ab exteris ex invidia Bufones, sint dicti, ut alia omittam. Diciturque Clodoveus primum Bufones in leonem, dein in lilia commutâsse. At Favinus sculptorum imperitiâ, cum lilia rudius effingerent, Bufones hos natos putat, vide Chiffletium Anastasi Childer. Reg. c. 12. et ibi Fauchetum, nec non Ioh. Fernand. Epinic. pro lil. Henr. Spelmannus, Bufones, Leonem, Navem, alia, singulorum Principum gestamina, non universae gentis tesseram, vult fuisse, Aspilog. p. 39 plura apud Cl. Spenerum Art. Heraldic. Part. 2. l. 1. c. 24. §. 2. seqq.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.